HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXXV: De Jesu jejunio, et tentatione

#Matth. IV#Matth. III#Apoc. XX

Tunc Jesus ductus est a Spiritu sancto, qui eum designaverat, in desertum, et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. Movebatur diabolus quadraginta dierum jejunio. Sciebat tot diebus aquas diluvii effusas, exploratam terram promissionis per Moysen, legem a Deo datam, filios Israel in eremo tot annis pane angelorum vixisse. Cum vero sensit Dominum esurire, quod non legitur de Moyse, vel Elia, accessit, ut tentaret, si posset eum dejicere in peccatum, et ut exploraret an esset Dei Filius, quia audierat vocem hanc, Hic est Filius meus dilectus, quem sciebat quandoque venturum, et se per eum potestatem amissurum, sed usque ad judicium futurum non exspectabat. Tentavit autem eum in eisdem tribus, quibus Adam dejecerat, sed non ordine eodem: Primo in gula, ut esuriens, panem videns, immoderato cibi appetitu accenderetur; secundo de avaritia, ubi super montem ostendit ei omnia regna mundi, id est exposuit ei gloriam mundi; tertio de superbia, ut jactanter se ostenderet Filium Dei. Tunc abjecit eum Dominus, et consummata omni tentatione ad quam venerat, recessit a Domino Lucifer ad tempus. Tempore passionis rediit, timore mortis putans eum dejicere. Tunc autem omnino devictus, religatus est in inferno, in diebus Antichristi solvendus, secundum Apocalypsim Joannis. Credendus est autem diabolus hominis assumpsisse formam, in qua Dominum circumducere, et colloqui posset ei. Utrum autem extremo die jejunii solo omnes factae fuerint tentationes, an per aliquot dies sequentes separatim, nihil interest nostra scire. Jejunavit autem Dominus in deserto, quod est inter Hierusalem, et Jericho. Exemplo sane ipsius hic numeros dierum in Ecclesia poenitentialis est, unde et post Epiphaniam non statim jejunat Ecclesia, sed circiter post sexaginta dies, quasi ipso tempore jejunium suum consecutivum jejunii Dominici significans. Ob hoc quoque, ut per poenitentiam ostendamur ascendere ad requiem, sicut quadragenarius ascendit ad quinquagenarium. Est enim numerus superabundans, et congregatis omnibus suis partibus comparibus ascendit ad quinquaginta.